

Liber Genesis*
Caput 21: Versus 10
Ejice ancillam hanc,etc.[BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen.]Quaeritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiae mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Sarae, id est Ecclesiae, in aeternum, nec esse haeredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriae possidere.